Latin
5
Daniel Büttner, Chiologia seu disputatio de nive 5
Unproofread scanNot analysed yet
ciperemus oblectationem. Ex hisce &pluribus aliis NIX meteorum eximium, qvod ex naturae thesauro depromtum Autor naturae DEUS hominibus ostendit, &in quo perscrutando cana etiam nive tecta capita laborarunt, nec tamen curiosis fortassis ingeniis ex asse satisfecerunt; ejus albedinem licet oculis usurpemus, nihilominus sunt, qui contra albedinem nivis disseruere; penetrans ejus frigus manibus pedibusque percipimus, nivem tamen calidam esse, alii speciosis rationibus demonstrare sategerunt, id est, Sie wollen beweisen /das der Schnee gar nicht weiß sey /wie auch das der Schnee nicht kalt sey: ut inquit DN. LEUTWEIN. Hinc visum fuit NIVIS naturam, essentiam &existentiam hac vice pro juvenilis ingenii modulo ad sanae Philosophiae lancem modestè expendere, ac quid iis sit tribuendum, dispicere; constitutis hujus Disputationis tribus capitibus, qvorum primum Nivis naturam, secundum Nivis causas, &tertium Nivis accidentia contineat. DEUS coeptis clementer annuat! Tu vero L. B. hoc aequi bonique consule, &sicubi erratum fuerit, ignosce. ξ (a) ξο