# Chiologia seu disputatio de nive 5

Daniel Büttner, Chiologia seu disputatio de nive, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/5

ciperemus oblectationem. Ex hisce & pluribus aliis NIX meteorum eximium, qvod ex naturae thesauro depromtum Autor naturae DEUS hominibus ostendit, & in quo perscrutando cana etiam nive tecta capita laborarunt, nec tamen curiosis fortassis ingeniis ex asse satisfecerunt; ejus albedinem licet oculis usurpemus, nihilominus sunt, qui contra albedinem nivis disseruere; penetrans ejus frigus manibus pedibusque percipimus, nivem tamen calidam esse, alii speciosis rationibus demonstrare sategerunt, id est, Sie wollen beweisen / das der Schnee gar nicht weiß sey / wie auch das der Schnee nicht kalt sey: ut inquit DN. LEUTWEIN. Hinc visum fuit NIVIS naturam, essentiam & existentiam hac vice pro juvenilis ingenii modulo ad sanae Philosophiae lancem modestè expendere, ac quid iis sit tribuendum, dispicere; constitutis hujus Disputationis tribus capitibus, qvorum primum Nivis naturam, secundum Nivis causas, & tertium Nivis accidentia contineat. DEUS coeptis clementer annuat! Tu vero L. B. hoc aequi bonique consule, & sicubi erratum fuerit, ignosce. ξ (a) ξο

---

Daniel Büttner (with Bernhard Bötticher), Chiologia seu disputatio de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chiologia_seu_disputatio_de_nive.
