Latin
CAPUT I
Daniel Büttner, Chiologia seu disputatio de nive 9
Unproofread scanNot analysed yet
Ad priorem Meteororum considerationem si mentis oculum 15 deflectamus, utique vera corpora sese nobis offerunt, at sic effluvia consideramus, non Meteora, quamvis tamen &ipsa non substantiali forma, sed accidentaria tantum ratione ab elementis differant, ut disserunt CONRAD. OLDILIS in tract. de Meteor. 16 th. I. &JOH. SPERL. d. c. 5. vel etiam ut alii volunt, quod Meteora duplici ratione possint &debeant considerari, sc. vel abstractivè, quo sensu nihil aliud sunt &dicuntur, quam affectiones seu potius 17 impressiones corporum imperfecte mixtorum, exhibentes illa sub alia atque alia forma, &proinde mera accidentia exhalationibus inhaerentia esse videntur; vel etiam concretivè, quando 18 cum accidentibus subjectum, cui insunt accidentia simul involvitur, quomodo talem admittunt descriptionem, quod nempe sint corpora imperfectè mixta, quatenus substant impressioni. v. gr. inflammationi, vel concretioni, &sic ratione subjecti Me-19 teora sunt substantiae, ipsa puta corpora imperfecte mixta accidentia sustinentia. Confer. JOH. SPERLING. Instit. Physic. libr. 1. cap. 6. HENR. KIPPING, in suis Instit, Phys. l. 5. cap. 5. n. 4. &5. CLEM. TIMPLER. in Syst. Phys. lib. 4. cap. 3. 4. 3. nec contrariatur hisce, quod Meteora ex atomis oriantur, quia particula FX hîc non 20 constitutive, sed subjectivè debet intelligi, ut idem JOH. SPERLING. in suis exercit. Physic. lib. s. exercit. 6. proposit. 2. demonstrat. Differentia in praemissa Nivis descriptione alia est generica, alia 21 specifica, illa vocabulo aqveum (ut pote quod non soli nivi, sed aliis etiam meteoris, ut grandini, pruinae, pluviae &c. additur) haec vero verbis ulterioribus in definitione, quae insimul causas nivis complectuntur, absolvitur. Conf. BENEDICT. MAZOTTA. tract. de triplic. Philos. l. 1. p. 3. in Phil. natur. c. 6. JOH. MAGIR. in Physial. peripat. I. 4. c. 6. Quomodo denique Nix differat à pluvia, hoc PONTAN. Tract. de Meteor. lib. 1. hisce versibus sequen22 tibus non ineleganter descripsit, quando canit: Ast ubi defluxit calor omnis, &omnia circum Horrescunt hyeme, &Solem loca iniqua negabunt, Concrescunt gelido nubes è frigore, &una Coguntur, motaeque loco, atque è pondere pressae Descendunt passim tractae, coesimque rotatae Ac nivibus juga summa tegunt, &ad ima feruntur Albentes, quoniam albescit concretus aquarum Humor, &admoto quam primum ardore liqvescunt.