Latin
LIBER II. continens Exempla Epistolarum., Exemplum Epistolae.
Daniel Georg Morhof, De Ratione Conscribendarum Epistolarum Libellus 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Annus ipse est: cum e domestica disciplina, e manu atque adeo e sinu meo dimissus eo in loco versaris, cuius et celebritas decantata est, studiaque, quae a viris scientissimis docentur, ad ipsa sapientiae penetralia facem tibi praeferre possunt. Ac meministi sane, vel me tacente, qua sollicitudine ac diligentia per auctorum optimorum abdita te circumduxerim, saluberrimisque monitis, tum ad scientiam non vulgarem consequendam, tum ad actus in vita ciuili instituendos, iam inde a puero instruxerim, vt nihil eorum tibi desit: nisi tu forte committas, vt obliuione eorum tibi ipsi deesse videaris. Quoties mecum ipse reputo, te a conspectu meo remotum eo in loco viuere, in quo libertas facile degenerare in licentiam potest: toties me suspiciones tua causa habent sollicitissimum. Non femper adsunt in Academiis monitores, qui in viam reducant errantes: nisi ipse iam vitaetuae modum habere scias. Quod an isthac aetate sperare liceat, dubitandum mihi sane est, Occentabunt tibi vndique Sirenes: quibus nisi aures obstruxeris, ipse ille locus, qui ad salutem animi tibi datus erat, in discrimen vel ipsam perniciem te adducet. Excute igitur, si sapis, omne voluptatum imperium vndique te circumstantium, quae a regia virtutum via in transuersum te rapient, nisi vel tua vel Doctorum prudentia ductus periculum euadas. Dum alii Baccho madent poculisque implentur: tu operam da vt literis tingaris, easque quasi diuturnam explere sitim cupiens, arripias auide, ac mentem rerum cognitione satures. Cum meretriculas sectantur alii, tu virgines Musas secutus, earum captus amore sacra tractare ne desinas. Prae ceretis eloquentiae tibi studium habe commendatissimum: quo velut vinculo quodam humana omnis continetur societas; qua vt instrumento necessario omni in vita vti possis. Huic si adiungas rerum ciuilium prudentiam: non poenitendos Academiarum fructus mihi videberis consecutus. Quod si ergo industriam pariter ac pietatem sectatus ita sapienter instituas vitam, vt ea suis quasi loris et frenis commode regatur, habebis me parentem indulgentissimum, qui nec sumtibus parcet, nec laboribus, vt te omni studiorum genere reddat quam ornatissimum. Sin malorum consiliis ablatus ad deteriorem partem animum applicueris, vide, ne tam seuerum deinceps me patrem habeas, quam es benignum et propitium ante expertus. Vale. Huic epistolae si responsoriam parare velis: non opus est, prolixe enthymemata circumspicere. Repeti enim pleraque possunt. …vero grati animi et …amoris filio digni addantur. Proamore et sollicitudine paterna gratiae agendae, diligentia nostra ac industria modeste laudanda, animus ad obsequium promtus declarandus, pollicenda omnia, quae in potestate tua sunt.