# De Ratione Conscribendarum Epistolarum Libellus 2.3-4

Daniel Georg Morhof, De Ratione Conscribendarum Epistolarum Libellus, 2.3 to 2.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/de-ratione-conscribendarum-epistolarum-libellus/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/de-ratione-conscribendarum-epistolarum-libellus/2.3

Quocirca auctorem partim emendaui, additis, detractis, mutatisque permultis partim vero scriptores, ab eo vel omissos, vel post eius demum obitum euulgatos, vncinis inclusos inserui, ne scilicet cum auctoris verbis confunderentur. Quamuis non diffitear, nonnullos et hic a me, siue studio, siue quod illorum sero notitia ad me peruenit, epistolarum scriptores practermissos, ex antiquis Paullinum, Nolanum, Alcimum Auitum, Tulbertum Carnotensem, Lupum Ferrariensem, ex recentioribus Bilibadum Pirckheimerum, Franciscum Modium, Petrum Ramum, Polycarpum Lyserum, 10. Kirchmannum, Conradum Rittershusium, Xauerium, 10. Vorstium, Fridericum Spanhemium, Christianum Becmannum, aliosque, priuato cuiusque studio addendos. Nouissime autem Conr. Sam. Schurzsteischii epistolarum tomi duo posteriores sub splendido arcanarum epistolarum titulo ad alliciendos forte emtores diuulgati sunt, quorum nigrum an rubro vbique satis respondeat, lectoris iudicio relinquo. Omitto aliorum epistolas, quae vel dum haec excudebantur, vel paucis abhinc annis in lucem prodierunt, Martini Chemnitii ad Mathiam Ritterum, 10. Iacobi Grynaei, Christiani Weisii, et quas ex Bibliotheca Gothana Cyprianus edidit. Operam interim meam rei literariae cultoribus vel ideo non ingratam fore confido, quod plures hic reperient auctores recensitos, quam vel ipse Morhofii Polyhistor suppeditat. Postremo librum tertium eumque integrum adieci, selecta omnis generis exempla complectentem, vt iuuenes studiosi vim vsumque imitandi apertius conspicerent, addiscerentque hoc pacto paulatim tentare paria. Ad quod faciendum non spes lucri, sed cupidus aliorum commodis inseruiendi animus incitamentum mihi fuit, nec quidquam etiam inde nominis Morhofiani famae et existimationi, quam aeternum victuris ingenii sui monumentis sibi peperit, decedet, quippe quae tanta est, vt his meis accessionibus nec augeri magnopere nec iis non adiectis minui possit. Vos interim, in meliorum literarum spem nati et educati iuuenes, capite hoc magni Polyhistoris Morhofiii exemplum, et ad id vestram studendi ac eloquendi rationem componite, totoque animo mansuetiorum Musarum innocentiam aduersus ingruentem barbariem fortiter propulsate.

---

Daniel Georg Morhof, De Ratione Conscribendarum Epistolarum Libellus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Morhof_ratio_conscribendarum_epistolarum.xml.
