# De Ratione Conscribendarum Epistolarum Libellus 2.7

Daniel Georg Morhof, De Ratione Conscribendarum Epistolarum Libellus, LIBER II. continens Exempla Epistolarum., Exemplum I. Epistolae Responsoriae.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/de-ratione-conscribendarum-epistolarum-libellus/2.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/de-ratione-conscribendarum-epistolarum-libellus/2.7

Non potuerunt ingratae mihi accidere literae tuae tantae humanitatis, vt vel Catones morosissimos exorent, nedum me, qui nunquam ea rusticitate fui, vt amicitiam meam ambientes intolerabili fastu repellerem. Distringor equidem negotiis, et mihi ipse pene desum, rebusque meis; sed tamen ita totum aulae me non dedo, vt humanae me societatis obliuio capiat, aut amicorum meorum velim facere iacturam, eorum praesertim, qui tanto me amore complectuntur. Quare nihil magis mihi ingratum est in gratissimis tuis literis, quam intempestiua illa verecundia, quam ita dediscas velim, vt nunquam imposterum hunc in amicitia errorem committas. Neque enim is ego sum, aut esse cupio, qui timidiorem aliquam reuerentiam malit, quam amoris fiduciam. Est etiam quod tibi succenseam in laudibus meis intemperantissimo, quas tantum abest, vt meas dici velim, vt nec humanas quidem. Quare per amicitiam meam, quam vtraque manu largior, obtestor te atque adiuro, ne imposterum istis lenociniis sincerum amorem tuum inficias, aut mihi, inuito elogiorum meorum lectori, molestus esse pergas. Ceterum cum nullum suauius lucrum, quam amici fauor esse possit; nunc quoque mihi de nominis tui accessione gratulor, adeoque non tam rogatus, quam sponte mea inter tuos numerari volo, qui te semper colui, et apud amicos meos honorifice praedicaui. Te vero etiam atque etiam rogo, vt in affectu isto persistas, meque porro ames. Vale.

---

Daniel Georg Morhof, De Ratione Conscribendarum Epistolarum Libellus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Morhof_ratio_conscribendarum_epistolarum.xml.
