# Opera poetica 1.1.3.1-58

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, CHARITES., LIBER I. OTIA DIVINA olim dictus., IN RESURRECTIONEM CHRISTI., lines 1.1.3.1-1.1.3.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.1.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.1.3.1

SURSUM PECTORA, VOS MEI SODALES!
Sursum pectora! prodit e tenebris
Luci reddita Lux brevesque noctis
Post se sub tumulo relinquit horas.
Solem praevenit ipse Solis Autor,
Ipse Sol novus, ipsa Lux: et illi
Serus officiis, dolensque vinci,
Confessusque novo rubore crimen
Sol succedere taridor veretur.
Ad novum tamen ille nictat astrum,
Et novo novus ille vellet ire
Soli Phosphorus. Ite, vos, Amici,
Ite Vos modo Phosphori, Sodales,
Aut si non licet anteire Solem,
Saltem terga piae sequamur Umbrae.
SURSUM PECTORA, VOS MEI SODALES!
Nam quae Virgineo sepulta quondam
Prodit ex utero, renata mundo
Vita virgine prodit e sepulchro,
Ceu novo ex utero, novaque nobis
Cum Vita novus exit ipse mundus.
Natales habet haec et hic secundos.
O nostros quoque nunc resuscitati
Natales celebremus, O Sodales!
Et nostris caput efferamus urnis
Nos Cadavera, nos sepulchra viva.
Vivamus, mea Corcula, et sonoros
Victori Domino canamus hymnos.
Vivamus, Socii. renata Vita est,
Et mors mortua. Quid moremur hostes:
Mortem, Tartara, Daemonem, Tenebras?
Exspirant fera Ditis illa regna.
Vita nunc dominatur una. Nil est,
Quod vos jam metuatis, O Quirites.
Caelo vindicat illa Vos Quirites.
Vos poscunt nova pacis illa regna.
Huc omnes properate, mente tota,
Totis viribus, omnibusque votis.
SURSUM PECTORA, VOS MEI SODALES!
NUnc sanctas pia prome Musa voces!
Et vos Aonii ciete Cives
Plausus, jubila, laureas, triumphos!
In novam, tumulo redit relicto,
Aeterno sata VOX Parente vitam;
Quae magni prius architecta mundi,
Vatum mille renunciata linguis,
Non longis satis explicanda seclis,
Hunc quem fecerat hospes ipsa mundum
Obstetricibus immigravit hymnis,
Et vagitibus abdidit Tonantem.
O sanctas pia prome Musa voces,
Praeconis cui vox praeivit, Agnum
Testata heu! crucis immolandum in ara:
Quae clamoribus increpans sepultum
Infami scelerum palude mundum,
Non turpi tamen eruit veterno,
Non spissas tamen occupavit aures
Surdis fabula longa, vana, terris.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
