# Opera poetica 1.1.5.1-46

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, CHARITES., LIBER I. OTIA DIVINA olim dictus., IN FESTUM SS. ANGELORUM DIEM., lines 1.1.5.1-1.1.5.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.1.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.1.5.1

QUid titulos, et opes, et grandia nomina jactant,
Qui primo cupiunt esse, sedentque loco?
Vos melius sapuisse velim, mea cura, Sodales,
Vellem ego vos pueros esse, jubetque Deus.
Stat puer elinguis, tumidis pudor ille Magistris.
Magnum hinc Doctores scilicet instar habent.
Nil ego Bucephalo vectos, et dira crepantes,
Nil ego Alexandros [nomina quanta!] moror.
Illa trochum versans, equitansque in arundine longa
Plus, vel Alexandris aemula turba, sapit.
Ne SEMPER-PUEROS Memphis contemnere Grajos
Audeat! hos titulos Vos ego ferre velim.
Si sapis, aeternum veteres dedisce magistros,
Quisquis es, o aude, si vir es, esse puer!
Ah! nescis, quantum hoc lateat sub nomine pondus!
Esse puer malis, nec quod es, esse velis.
Nil puero majus, nihil intemeratius illo est.
Hoc sapere exemplo nos jubet ipse Deus.
Qui puerum nobis ostenderat ipse Magistrum,
Idem, qui Deus est, coeperat esse Puer.
Cumque sibi similes; pueros cupit esse: nec ulla
Plus aetas caeli possidet atque Dei.
Quo magis extremis vivit semotus ab annis,
Hoc propior vitae est, et sapit astra puer,
Cognitiorque sui manus est Autoris: at inde
Nequior a pueris est Vir, eritque Senex.
Hinc primum in vetitos animosior aestuat ignes,
Plusque peregrinae mens vaga fecis habet:
Hinc semper cupidis, sua semper hiantibus obstant
Vota, nec expletur tam furiosa sitis.
Orba Deo tandem pronis mens fertur habenis,
Et sua cuique subit dira cupido Deus.
Jam petimus nummos. Quid tum? connubia. Quid tum?
Rura, domos. Quid tum? regna: sumusque VIRI.
Jam veteres patria turbamus sede colonos,
Miscemus caedes, bella: sumusque VIRI.
Vivimus ex rapto: perjuria, crimina mira
Fingimus arte, damus verba: sumusque VIRI.
Jamque gulam Veneremque novo succendimus igne.
Et vix Semiviri dicimur esse VIRI.
Arma, togae, tituli, fasces, diademata, mitrae,
Quaeque suos ornant signa notantque Viros,
Illa Viros, sed plus nocitura, crepundia ludunt:
At phalerae populis hae puerisque patent:
Induat arma, togas, quisquis sibi plaudit in illis:
Induet aeternum mens sibi nota Deum.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
