Latin · Elegiac couplet
CHARITES., LIBER I. OTIA DIVINA olim dictus., IN FESTUM SS. ANGELORUM DIEM., lines 1.1.5.187-1.1.5.211
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 1.1.5.187-211
Unproofread scanNot analysed yet
Quae nobis unus gaudia mensis agit!
Fallimur? an famulae exultant juga sancta Sionis,
Et Solyme pressum subrigit aegra caput.
Increpuere novae cervicibus usque procellae,
Hostis et ex omni fulmina parte timet.
Hinc Aquila altivolans: Venetus leo militat illinc:
Unguibus illa suis, fulmineque illa suo.
Itur in adversos magnis conatibus hostes,
Qua veniunt, telis nunc latus omne patet.
Aucta animis virtus post tot nova praelia surgit
Acrior et nullo vulnere tacta cadit.
Totus cum Geniis nobis caelestibus Aether
Militat. o nostrase audiat ille preces!
Audiat et Geticis falces cervicibus ultor
Ingerat atque nova corpora messe metat.
Audiet et plures fecundis messibus annos
(Ut fuit haec multa fruge beata) dabit.
Hic annos donis spoliisque coronet opimis.
Illa Deo datur, haec messis ab hoste venit.
Crescetis segetes, victrices crescite palmae,
Impleat ut nostros utraque messis agros,
Et veniant nostris segetes palmaeque Camenis,
Divite queis cornu Pax male fulta latus.
Threjicii auctumnos toties signate triumphi;
Angelicos quoties heic pia turba canit.