Latin · Elegiac couplet
CHARITES., LIBER I. OTIA DIVINA olim dictus., IN FESTUM SS. ANGELORUM DIEM., lines 1.1.5.90-1.1.5.132
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 1.1.5.90-132
Unproofread scanNot analysed yet
ALPHA DEUS nobis, OMEGA solus erit.
Discere plura cupis? quod continet omnia, VERBUM est,
Quod nullis capiunt saecula mille libris.
Si potes, ede sonos: primum sonet ALPHA: secundum
Hinc post mota sonet labra: sonabit AMA.
Non tribus illa libris Vati memoranda profano,
Literulis tribus Ars discitur omnis: AMA.
Ergo legant omnes, relegantque: reciproca Vox est.
Tu. Bone, AMA, Bone Tu, quisquis es alter, AMA.
Respondet sibi totus Amor totusque recursat,
Perque suas redit (id Vox docet una) vices.
Jam legat alter: AMO, non vox aequalis, amorque est.
ALPHA DEUS, DEUS O, quando amat, inquit: AMO.
Par nobis Amor, atque suis se finibus ambit:
Illa, quod aeternum est, litera juncta notat.
Dicat AMO, Deus ipse; pio Tu dixeris ore:
Fertur in immensum plena potensque Deum.
Si sumus infantes, et verba invita sequuntur;
Simus: habet linguam mens quoque muta suma.
Ad mammas referemur? et hic super aethera raptos
Quae pacat teneros, lactea tota Via est.
Immo ultra pueros uterum redeamus in ipsum.
Nos uterum GENITOR vellet inire suum.
Omnia qui immenso immensus complectitur orbe,
Se totum nobis; nos dabit ille fibi.
HUc ades, o Caelo Musisque operata Juventus!
Illa pia vobis mente colenda dies.
Namque dicata piis suerat quae mentibus olim,
Nunc quoque non alias ad sua sacra vocat.
Divinos tamen his non exhibeamus honores.
Nam pia gens nobis sponte ministra venit.
Aligeris alas, currentibus addere calcar
Nil opus: officii nam memor illa sui est.
Vipereum procul esto genus, plebs foeda Draconis!
Non miscenda sacro nomina vestra gregi.
Ille suo cecidit turbatus ab aethere quondam,
Repit et ignava pulverulentus humo.
Vos quoque (nam caeli quae vobis cura relicta est?)
Este procul turpi pectora mersa luto.
Pectora nostra Deus castas sibi deligit aras:
Ne teneat Daemon has lutulentus haras,
Ne tamen ille iterum, qui quondam habitavit in illis,
In porcos alios non novus hospes eat.