# Opera poetica 1.2.12.2

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, CHARITES., LIBER II., EPIGRAMMA. VOTIVUM. QVOD. REVERENDISSIMO. ET. SERENISSIMO. PRINCIPI. AC. DOMINO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.12.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.12.2

ERrabant viduae per tesqua, per arva Camenae,
Necjam Parnasso, quod fuit ante, decus.
Phoebus in occasu stabat, cedebat apollo.
Qui traheret noctem, jam prope vesper erat.
Majores cecidere sacris de montibus umbrae,
Tristia quae Phoebi signa ruentis erant.
Extulit ergo NOVUM noster Septentrio SOLEM,
Ac alius Musis natus APOLLO fuit.
Expulit has dudum tellus Eoa, nec Auster
Novit, et occiduis haec cecidere plagis.
Nunc ergo in Borei figuntur cardine Mundi,
Et firmo Musae se super axe rotant.
Has, DVX MAGNE, foves, Borei SOL splendide caeli,
Aeternumque regis summus APOLLO chorum.
Astra cadunt surguntque alibi divisa per horas;
Tu Boreo semper PHOEBVS in orbe nites.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
