# Opera poetica 1.2.15

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, CHARITES., LIBER II., CASTORI ET POLLVCI GEMINO PRINCIPVM SIDERI DOMINO CHRISTIANO ALBERTO, DOMINO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.15

DIVINI FRATRES, quos et Caelestis Origo
Jungit et aeterno foedus amore ligat,
TYNDARIDAE FRATRES, qui lumine cuncta sereno
Cernitis et nebulas diditis atque notos.
Vos sacer ardor agit, spirat mens una duobus,
Unicaque in gemino corpore vita viget.
CHRISTIANVM SOPHIE jactat MVSAEQVE Patronum:
AVGVSTVM Pietas maluit esse suum.
Sed tamen EVSEBIAE SOPHIE conspirat, in Uno
Una sit haec animo credita Diva duplex.
Nil hic divisum est, ex asse tenebit uterque
Omnia et haec vobis gloria mutua erit.
Vos nec ut Oebalios Fratres alterna vocabunt
Fata: mori PIETAS vos SOPHIEQVE vetat.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
