Latin · Elegiac couplet
CHARITES., LIBER III., IN EIVSDEN NVMMVM AVREVM, quem sua imagine insignitum mihi donaverat., lines 1.3.2.90-1.3.2.108
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 1.3.2.90-108
Unproofread scanNot analysed yet
Haec mihi sacrilegas arcet imago manus.
At mihi quam blande tua, Maxime Praeses, image
Arridet! Vatem quo ferit igne suum!
Illa manus nostras non dedignata laresque,
Quae pia Morhof I basia saepe foret.
Quam mihi quam pulchre nunc ad regale metallum
Damnaris! placido quae micat ore Charis!
Vivere quin ipso, KILEMANNE, videris in auro
Aureaque attonito fundere verba mihi.
Dicite, materies an forma dignior illa
Formaque materie dignior esse queat?
Quam benc sincero virtus flagrat aurea in auro,
Et radios splendor jungit uterque suos!
Non tamen imbelli sibi imago superstes in auro
Durat et aetatem seclaque sera feret:
Haec hartis commissa fidelibus atque suorum
Mentibus aeternis ducitur in tabulis.
His tua Te Virtus, KILEMANNE, inscribet; in illis
Te Vatis pinget non peritura manus.