Latin
CHARITES., LIBER III., AD GEORGIVM LINDENBERGIVM post inauguralem DE TITVLO COLORATO Disputationem
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 1.3.21
Unproofread scanNot analysed yet
DUcta est linea. Prodeunt colores,
Permixti titulis suis colores,
Pictarum novus elegansque Legum
Quos LINDENBERGIVS edidit, suprema
Tollens de tabula manus Apelles.
Quaenam haec ars nova? numquid hic suorum
Judex caeca sedet Themis colorum?
Ne rebus periisse quis colores,
Aut fronti putet. An docet colores?
Quae jam decolor et ruboris orba:
Ni quis sanguine tingat, aut maligno
Ineautae oblinat ora honesta fuco.
Pictorum nova numquid exhibetur
Nobis pergula, imagimumque scena?
Quae pingat sua fingat et refingat,
Ut pictor simulacra vana, jura,
Cervicem capiti virili equinam,
Et diis jungat Hydras, Boves, Chimaeias,
Nigra in candida vertat, alba in atra.
Sie nostris procul haec profana sacris.
Non fumos Dea vendit atque fucos.
Lucis filia non amat tenebras,
Quamquam coeca: sed his tamen tenebris
Lux immista novos parit colores.
Sed quos lux sua detegit colores.
At Tu, cui TITVLVS COLORQVE dignam
Pandit nobilis ingenI officinam,
O Macte hoc titulo, colore! namque
Lit Leges titulo tuae rubescunt,
Sic Tu purpurea rubes tiara
Lex viva, et solido, gravi, decoro
Spectatum omnibus, omnibus colendum,
Et virtutibus artibusque tinctum
Te monstras titulo, colore pingis.