# Opera poetica 1.3.4.2.3-5

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, 1.3.4.2.3 to 1.3.4.2.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.3.4.2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.3.4.2.3

Adeste Omnium horarum homines, quibus omnes pereunt extrema hac hora, extremo hoc momento. Adeste Temporum mancipia, Qui tempori inservitis, ab anno praeterito manumissi, futuro iterum mancipandi. Adeste Qui positis in foenore nummis et tempora et annos venditis, quibus singula annorum funera perpetua dant foenera. Adeste Debitores, qui immortalem annum optaretis, ad Graecas kalendas soluturi. Adeste Quotquot vivitis in diem, nec consulitis in longitudinem, quotquot in tota Vita de tempore efferendo estis solliciti, Quotquot non dies solum, sed integros etiam annos comburitis, hunc quoque ferali rogo componite. Adeste Mortales omnes, qui a cunis ad curas damnati quotidianis mortibus vivitis, continuisque exspirationibus et perspirationibus spiratis, quibus ad singulos arteriarum pulsus vitae pars propellitur, quibus singula momenta quaedam sunt mortalitatis monumenta. Nec anni tantum Climacterici exspectandi: Quot enimagradus sol conficit, tot admortem … struit. Tumulate cum anno Omnium temporum tempestates et injurias, Omnes parentes et novercas dies, Omnes festos dies et infestos, tot vanissimarum cogitationum ephemerides, tot de futuris consiliorum annales, ante annum finiendos. Clavo annali et annum et curas configite. Qui fuistis fures temporum vel manifesti, vel nec manifesti, quantum de anno praeterito aliis subtraxistis, ejus vel duplum vel quadruplum vobis subtrahitur de futuro. Qui exegistis annum vel male, vel nihil, vel aliud agendo, cum lacrimis tumulate, et stultorum voto: O mihi praeteritum referat si Jupiter annum! Qui bene exegistis, Inter risus et gaudia Thracico more ejus celebrate exequias. Temperatores et obtemperatores Politici, Magistri et Discipuli Historici, diribitores et Quaestores Mathematici, designatores et notatores Grammatici, extremum Anno persolvite officium, inque magna Temporum spelunca, Annorum tumulo et utero, inter tot saeculorum, Olympiadum, Epocharum reliquias recondite Annum hunc Ferrei saeculi partem rubiginosisimam. Conclamate VALE. VALE. VALE. ANNE NOS TE CVM FILIIS ET NEPOTIBVS SEQVEMVR ANNE VALE.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
