Latin
CHARITES., LIBER III., IN ADOLPHI CONRADI LANGELOTTI Disputationem de Fabrica et usu Cor dis.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 1.3.42
Unproofread scanNot analysed yet
O Magna Magni spes Parentis, et nostris
Amate Musis, ac amande, nunc cordis
Eviscerator docte, quae tibi mentem
Amice, versat cura? quidve moliris?
Frustra fenestram pectori daret Momus:
Jam Daedala illa, LANGELOTTE, se totam
Tibi sistit officina Cordis et Vitae.
Qua prima Parcis fila texta sunt vitae
Retexis, et vestigia alta rimaris,
Dignus, feras cui ponat ungulas Parca.
Tibi Diva magnum Hygea destinat nomen:
Et tu Saluti, et est Salus Tibi cordi:
Teque ipse Corculum suum vocat Phoebus:
Omnes et una voce, mente testamur,
Dum mentis igne opaca Cordis illustras,
Disertaque istis ora solvis arcanis,
Sat disputanti cordis esse, sat linguae,
Et mutuis ut ista juncta sunt nervis,
Suum esse Cordi linguam, et esse Cor linguae.