Latin
CHARITES., LIBER III., AD JOHANNEM CLAVSSENIVM Theologice disputantem.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 1.3.47
Unproofread scanNot analysed yet
QUalis futuris destinans se praeliis
Miles lacertos librat, artus explicat,
Fictisque primas in palaestra laureas
Expugnat armis: Talis acer ingenl
Robur, CLASENI, prodis et vires tuis
Dum sacrate palaestra jam quarto videt
Pugnare, forti strenuum Duce, praelio.
Quas ergo nobis (auguror) pugnas dabis?
Quae te tropea, laureae ducem manent;
Cum tanta miles auferas praeconia?
O Macte coeptis, ac Parentis optimi
Implere vota perge! Sufficit Deo
DVCIQVE Maximo, DVCISQVE PRAESIDI,
(Quo digna Musis Arbitro sunt praemia;
Decusque constat) Sufficit Doctoribus
Virisque doctis; sufficit sodalibus
Probasse caussam, diligentiam, fidem.
Quod Te decus manebit? Illi maximo
Favore prosequentur atque praemiis:
Hi debitis te prosequentur plaufibus.