Latin · Elegiac couplet
CHARITES., LIBER III., AD MICHAELEM FREVDIVM, De bonis Ecclesiasticis eorumque usu et abusu
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 1.3.53
Unproofread scanNot analysed yet
HIc quoque dignus erat, FREVDI, te vindice nodus,
Cui toties magni est causa peracta Dei!
Scilicet in faustis vel caelum invadimus armis,
Autolycique sacras sollicitamus opes.
Nulla DEO jam jura manent, scelus omnia nostrum
Tentat, et insanis diripit illa modis.
Nos propugnatas olim male prodimus aras,
Quisque suis aras cedere cogit haris.
Degeneres rapimus Patrum pia dona Nepotes,
Quos, sero ut sapiant, perge docere Phryges,
Tu monitos, iterum, FREUDI, meliora monebis:
Discite, mortales, discite jura Dei!
Discite! sola focis quae militat, eripit aris
Dextra,suos aucto destruit igne focos.
Haec tu dum surdo praeco clamosior Orbi
Ingeris, et nomen spargitur Orbe tuum.
Si pius est, Domino sua qui tribuisse laborat;
Bis pius est, quisquis reddere rapta docet.