Latin · Elegiac couplet
CHARITES., LIBER III., IN HONORES CONSVLARES MATTHAEI Liebherren/JCti, et Regii quondam Consiliarii
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 1.3.72
Unproofread scanNot analysed yet
OREGUM, nunc noster Amor, Vir Maxime! Quid Te
Ad Nos de tanto culmine traxit? AMOR!
Rostochii Te traxit Amor vultusque tuorum.
Omnia vincat Amor! vinciat unus Amor!
Tu regum Cyneas magnis Te subrrahis aulis,
Et titulo dici sponte minore cupis.
Sed fallor: Neque enim minor hinc Tibi gloria surget,
Quo minor esse voles, hoc mihi major eris.
Quam facile est Regis dici, LIEBHERRE, ministrum?
Rex utinam potius quilibet esse velit!
Namque alios quicumque regit, Legumque minister
Se regit, et Regum spernit honore frui,
Altior huic mens est; non Regius ille minister
Sed Rex et Regum hic ipse Magister erit.