Latin
CHARITES., LIBER III., Ad orationem De AVRO invitaiio.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 1.3.81
Unproofread scanNot analysed yet
CRas AVRVM, (Cives laudanti plaudite!) laudo,
Quod laudare levis, non dare Suada potest.
Non hoc nos Auri et Vatum Pater unxit Apollo:
Quanquam uno proles nata parente sumus.
Hoc Reges donent Auro sub Rege. Sed ipse
LAVDABO: resonat Nympha jocosa: DABO.
Fallis inepta! Aurumne dabis, quae ventus et aura es?
Ut mala respondent nomina, verba dabis.
Non implent loculos, ut hiantia carbasa, venti;
Non arcas, quicquid tinniat ille, sonus.
Vos date nunc nobis aures Aurove benignas,
Et si non nostri; saltem amor hujus agat.
Aurum prima sonat Peitho, summa exit in aurum.
Aurum ego, non lapides hirtaque verba loquor.
Ergo verba dabo, meliore sed uncta metallo.
Aurea si dederim, non male verba dedi.