Latin · Elegiac couplet
PRAETERMISSA., IN CERVAM CORNUTAM, IN AGRO HUSUMENSI ANN. cIc Ic XCVII. D. XVIII. AUG. CAPTAM, lines 10.1.45-10.1.78
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 10.1.45-78
Unproofread scanNot analysed yet
Sed toto populis stabit spectabilis aevo,
Magnorum digitis saepe notanda Ducum.
Fors et ero magni pars non spernenda theatri,
Quo pecudum in tabulis sistitur omne genus.
Tunc ego nobilium volitabo per ora Virorum
Gentiles cursu vincere docta meos.
Tunc ego materies pulchri ingeniosa laboris,
Sollicitisque ferar fabula longa Scholis.
Fors et victuro vitam mihi carmine donet,
Qui grege de Vatum cornua nostra canet.
Interea dulces habeat sibi corporis hujus
Reliquias heres qui velit esse meus.
Prima mihi pellis curtur, fartaque plumis
Non nisi virgineas fulciat hirta nates.
Tum nudata caro, ventres pastura beatos,
Victima patriciae sit pretiosa gulae.
Non alio cuperent mergi mea membra sepulchro;
Non tumulo possent nobiliore tegi.
Infames lacerent ingloria corpora corvi:
Me praedam humanis dentibus esse juvat.
Coetera quae restant, hornimum sint sacra saluti
Omnia, Paeoniae nomina magna scholae:
Viscera, pinguis adeps, et pars qua femina dicor,
Fecundum ad steriles munus itura nurus,
Ossa, medulla, cruor, cum sordibus ungula: Honoris
Cornua sed maneant sola trophaea mei.
Haec qui Tartareis exusserit ignibus, ipse
Dignus erit flammis; cornibus ipse peti.
Illa pharetratae veniant spolia ampla Dianae,
Gaudeat ut nostris, gaudet ut illa suis.
Et faciles Nymphae (sunt his quoque cornua curae_
Cornibus intexent annua serta meis,
Fors Actaeonios non dedignatus honores,
Vir capiti imponet non malus illa suo.