Latin · Dactylic hexameter
PRAETERMISSA., IN ERICI MAURITII, JCti, Fasces Academ. al. nom. scr. 1666., lines 10.3.45-10.3.89
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 10.3.45-89
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet hic profugas Cimbrum suscepit in oris
Musas, cum solito dudum privatet honore
Chaldaeus Memphisque sui secreta Canopi
Nesciret, tegeret Nilus foedo omnia limo;
Barbarie cum pulsa suis migraret Athenis
Pallas, nec Latiis penitus hereret in oris,
Transvolat illa Alpes alio sub cardine Mundi
Aeternam fixura domum, certosque recessus.
Ergo decrepiti reparans dispendia Phoebi
CIMBER APOLLO, novas Musis reseravit Athenas:
Quamque Eos laribus turbarat, spreverat Auster
Pallada, nunc Boreae sirmo super axe locavit.
Inunc, in Baravis magni compendia Pindi
Visurus, Phoebum et profugum! sunt hic quoque Musis
Templa, patet locus hic ad pulvinaria Divum,
Et doctis fecunda Domus; quae laeta secures
Commendat VIR SUMME, Tibi, quem fama per orbem
Jactat, et agnatos Astraea extollit ad axes.
Quas Phoebus sparsim Musas divisit in omnes
Uno in Te miratur opes, miratur honores,
Orari natura Viri! Parnassus et omnis
Hac Helicon se fronte movet. veneramur obortum
Palladium, et cunctas hoc uno in pectore Musas.
Magnificis Pindi sceptris ostroque superbus
Incedis, clavesque Tibi devincta marito
Dat Pallas, reliquae pandunt Helicona sorores
A puero Tibi nota cohors, laticesque propinant
Castalios, plenisque parant adsurgere turmis;
Dum superum Tibi fulget amor, dum gaudia sceptris
Adgeminant convexa Tuis; magis aureus orbi
Sol splendet, ridetque Tuo Natura sereno.
Silva Tibi Cyrrhaea patet; famulantia Pindi
Culmina se prono submittere vertice gaudent.
Ecce tibi Laurus declinat ad oscula ramos;
Prudentem morus cingit; Te civis amantem
Quercus; palma Tuae Virtuti juncta cohaeret;
Pacificum lambunt oleae; Tibi populus alba
Se jungit; superisque parem Te cedrus obumbrat.
At Tu, qui socium Phoebo confundis honorem,
Quadrifidos Pindi facilis moderare labores,
Parnassi erige signa Tui, surgentia fove
Germina sat spretae laurus; neu foeda triumphet
Barbaries, sed sarta sacris stet gloria Musis,
Sit felix mons iste novo Te PRAESIDE! Atlante
Non minor, excelsum caput inter sidera condat!