# Opera poetica 10.4.42-84

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, PRAETERMISSA., Poculum boni Daemonis. id est: Eucharistico-Valedictorium, Quod VIRO CLARISSIMO, lines 10.4.42-10.4.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/10.4.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/10.4.42

Cottidieque ea cura fuit: dein priva retexti
Munera: Tunc primum sermones pingere multa
Murice jusisti: vel qua modo parte superbum
Extollat caput, aut heroos provocet ausus:
Vel qua repat humi seque in suavissima fundat
Colloquia, atu multo fale mordiat ulcera secli.
Quaque lepos condit, vel qui sine lege seratur.
Rumpe chelyn pollex; tibi nunc silet altus Apollo,
Nec responsuras canis implorasque querelas!
Nunc alius succede labor dum condita rerum
Demonstras adyta, et Naturae aenigmata vulgas;
Quae sit Materiae semper fluitantis origo
Quae Formae ratio; te vindice qui cadat ignis
Ambitiosus honos; ne jam ultra perfidus illam
Illudat seriem; an nox auferat atra colorem;
Quae Soem foedent nubes; quique omnibus insit
Unda parens rerum genitisque in semina cedat,
Unde sonent Venti; quae Diti proxima servent.
Lustra metalla et quo surgant animalia motu.
Rumpe chelyn pollex; tibi nunc silet altus Apollo,
Nec responsuras canis implorasque querelas!
Tertia cura simul turbatam linquitarenam
Et cyclos, Vit docte, tuos, queis scita Mathesis
Indiget omnigenumque indagat schemata rerum.
Seu Numerum spectes, quo non solertia majus
Extudit; aeternum qui inspirat sensibus aevum;
Per tria puncta uno sibi respondentia nexu
Seu quartum duci: mondacia dicere verum
Seu Jubeas, Sphingemque arcano solvere Gebro
Seu sextas decadas parvasque evolvere tricas,
Quas tenus astra meant et per contraria flectunt.
Rumpe chelyn pollex; tibi nunc silet altus Apollo,
Nec responsuras canis implorasque querelas!
Lineam at inde secas, vel qua se porrigit et qua
Deprimit et latis qua terminat aequora campis:
Hinc juvat infestis defendere pulsibus urbem
Maeniaque aggesto glebis per mutua nexis
Monte agere; aut Quincunx Sextansve; aut devia claudit
Forma situm; aut agris statuis munimen apertis.
Dein Lucem radiare doces, quique illa resistat
Qui cadat in speculum vultus, quis adulteret error,
Ut Midam referas cum naso sesquipedali,
Obstipo capite; aut visa ut depingere posis.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
