Latin
ADOPTIVA., JOHANNIS LAURENBERGII, Viri Clarissimi, SATYRA elegantissima, Qua rerum bonarum
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 11.4.1
Unproofread scanNot analysed yet
CUm in nuperis nundinis una essemus, AXENI amicissime, de rebus literariis, ut saepe, sermones caedebamus. Neque mihi quicquam gratius illa …accidere potest, qui Te novi virum omnibus literarum amoenitatibus ornatum, omnibus artibus copiosum, qui etiam inter fori strepitus et taedia per orbem tamen literatum vigiles oculos circumferat, et quicquid elegantiarum in omni studiorum genere occurrit, quicquid librorum praestantiorum in lucem editur, felicissima solertia indaget. Commodum tum JOANNIS LAVRENBERGII, Professoris Sorani, Viri, dum viveret, Clarissimi, injecta mentio fuit: Cujus cum TE scripta, ut sane aequum est, magni facere ostenderes, protuli Tibi, quam e Dania Vir. Pl. Reverendus MARTINVS HERLOVIVS, Praepositus Corsorensis transmiserat, SATYRAM ejus Latinam, eique junctam de misero studiorum, Academiae suoque statu querelam. E quibus ut ego mirificam voluptatem ceperam: qui e Satyris Saxonica lingua scriptis, et antiquae Satyrae genium spirantibus, horum jam imaginem animo conceperam: ita Tibi inspicienti ut Phidiae signum statim illa probata, et cum magna animi delectatione non perlecta, sed devorata. Convenit tum statim inter nos, ut typis recuderentur et in doctorum familiaritatem reducerentur bellissima illa Carmina: quibus Tu nuptiales ejusdem Autoris Jambos, facetos sane et molliculos quos ab Amico acceperas addi voluisti. Tuo itaque amicissimo nomini haec inscribo. Te enim Veneri huic procum designandum mihi duxi, egregium formarum istarum spectatorem. Ad gustum tuum erunt hae deliciae, fatuo atque insipido palato non apponendae. Nam vel sale et aceto, quo ulcera saeculi tangit, ingenio salivam movet Satyra. Eruditis certe crambe haec vel centies recocta sapit. Rudes et inficeti homines abesse ab his sacris debent. Nosti enim Graecum illud: …. Innoxiae, mansuetae, inermes sunt Musae: sed tamen et stylo interdum pugnant et Satyris, altius animo, quam sica ac telum, insessuris. Nihil vero hac Satyra in illa mordacitate suavius: nihil convenientius. Si tempora, quibus scripta est, cum nostris conferas, non est ovo ovum similius. Eadem agitur nunc, eadem surdis canitur fabula: eaedem Musis figuntur cruces ad potentiorum limina eulantibus, et veteres illas querelas ac naenias suas occentantibus. Si ornatum et verba spectes; nihil tersius est et latinius: nam unam alteramque voculam, quae auream aetatem non redolet, nihil moror. Cui enim in ferreo hoc et lutoso saeculo verbum minus aureum non exciderit? Lapides potius nunc loqueretur Satyra, qui insanum hominum. sinciput expugnent. Ego vero hoc sacrum tibi esse munus volo, …ut videtur, …,quia non meum; sed affectu tamen et meum et tuum; Imo et jure quodam meum, quod in lucem a me iterum protractum, quodque meum erga te affectum quomodocumque declaret. Itaque et adoptivo hoc officio tibi a me satisfactum, et Viri Clarissimi Manibus, te teste et in partem officii veniente, hoc monumento parentatum putabis. Vale. Dab. e Museo meo. Id. Mart. An. MDCLXXXV.