# Opera poetica 11.5.1-46

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, ADOPTIVA., SATYRA., lines 11.5.1-11.5.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/11.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/11.5.1

SOllicitas volvens maesto sub pectore curas
Thespiadum Praeses, Cirrhaei in vertice montis
Ordine dispositas jussit considere Divas:
Tum Citharam projecit humi, laurumque capillis
Excussam lacerans, his vocibus ora resolvit.
Jam conclamatum pene est: jam nostra, Sorores
Aoniae, e tenui dependet gloria filo,
Et per tot caste servatus saecula nobis
Praecipitem minitatur honos ac fama ruinam,
Ex quo Moenaliam fuit ausus sumere buxum
Marsya, Chaoniasque fides tentare profanis
Insulsus Bavius digitis: dum dissona chordis
Vox stridet durum et miserabile. Cernitis ipsae,
Quanta cohors passim currat per compita, qui nec
Fonte Caballino tinxerunt labra, nec unquam
Fatidica in bifido viderunt somnia colle,
Se magnos gaudent tamen apellare Poetas,
Et sese immerito titillant nomine Vatum.
His, doctae fuerant olim quae praemia fronti,
Per stolidum serpunt hederae caput: innuba laurus
Obscoenam scabiem, et turpis tegit ulcera calvae.
Heu quotnam piperi tunicas scombrisque datura
Carmina scribuntur, mediam replentia chartam
Immani titulo! Non persanabile cunctos
Hoc cacoethes habet; gliscitque ea publica pestis
In mentes hominum, qui nil sine carmine felix
Nil faustum esse putant. Sine carmine nemo magister
Nemo potest Doctor fieri. Cum ducit amator
Formosam in thalamos nympham, si carmina desint,
Nocte jacet tota tenuis sine robore nervus,
Non magis arrecto quam Nestoris hernia collo.
Carminibus dictis, generosae semina prolis
Sponsa capit; plebejae animae sine carmine surgunt.
Cum moritur dives, maestae sociata cupresso
Sportula chartarum properat: lugubre viritim
Pullata servus currens in sindone carmen
Distribuit populo: cantata haec naenia pellit
Eumenidas, Stygii obturans tria guttura monstri,
Nec sinit ut tristi damnetur spiritus Orco,
Tam longis numeris, tam crebro carmine tuus.
Nec latias tantum Musas, queis Arma virumque
Pascuaque et segetes cecinit Maro, queisque Tibullo
Delia, et inconstans Nasoni dicta Corynna est,
Grandisoni tentant vates. jam scanditur Oeta
Doricus; epoto jampridem Tibride, docti
Turbantur latices Aganippidos Hippocrenes.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
