Latin · Dactylic hexameter
ADOPTIVA., SATYRA., lines 11.5.92-11.5.134
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 11.5.92-134
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quota pars horninum nulli parsura labori
Calce indefesso nostri fastigia montis
Exsuperat? quis Castalia se mergit in unda?
Quis curat, loculos non expletura capaces
Per studia, atque inopes animum excoluisse per artes?
Unus divitibus Pluti qui crescit in hortis
Flosculus, ambrosiam spirans, panacaea malorum.
Nepenthes vitae, Rosa-Nobilis, unicus ille est,
Quem plebs, quem studio quaerunt ardente Quirites,
Cui nocturna inhiat nostri vigilantia secli.
At qui Pieriis sollers spacietur in arvis,
Et flores carpat, quos tempe Heliconia gignunt,
Rara nimis turba est. Plures penetralia rupis
Gorgoneae, et sacri subiissent intima collis,
Indocti nisi dextra ducis, recti inscia callis,
Et sese regere ignari, puerilibus annis
Incautam secum raperet per devia pubem.
Nec tamen hinc animis antiquum dogma regendis,
Quod tenuere patres penitus discedere jussum est:
Nec disciplina exsilio est damnata: supersunt
Pristina Eleutheria, et multis imitabile ludis
Cecropium sua monstrat adhuc simulachra Lyceum.
At quantae pueros pestes, quae probra juventam
Exercent! quot sese ostendunt monstra scholarum,
Queis ordo omnis abest, ubi res clamore potenti
Tantum agitur! Soles Petulantia coeca serenos
Occupat, inducias libris, nulla otia praebent
Nequitiae. Si trux aquilo, aut nimbosus Orion,
Hora post pultes et salsamenta secunda
Traxerit in classem, oblitos quid lectio poscat,
Et Styga jurantes, permistum murmure planctum,
Atque indistinctos confusa voce susurros
Perculsae capiunt aures: examina credas
Crabronum, aut vespas ad pabula faeda ruentes:
Mitior in magno strepitus furit amphitheatro,
Cursori cum turba favet. Qui gutture vincit
Stentora, vimineos majori robore fasces
Qui vibrare potest, tantoque tonare tumultu,
Quanto percussis incudibus aera resultant,
Cum pelvim fingit furvus faber, ille brabeum
Promeruit, Nam quid didicit, nisi tendere virgam,
Nuper et acceptas cum foenore reddere plagas,
Orbilius, barba referens et voce capellam?