# Opera poetica 11.6.136-176

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, ADOPTIVA., DAPHNORINI Querimonia., lines 11.6.136-11.6.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/11.6.136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/11.6.136

Quod dein majore splendens tanget astra gloria.
Quamque nunc abiens benigne porrigis mihi dexteram,
Indicem certumque pignus pertinacis gratiae
Haec feret paterna quondam sceptra fascesque Imperi,
Tunc novo Regi insuetis gratulabor versibus,
Tunc meis feliciora fata rebus spondeo,
Quae profatus ore fuerat, verus augur, praescio,
Prospero eventus sequutus comprobavit omine.
Haec ego fidus sequester verba Regi perferam,
Verba non portanda rapidis Balthicum in fretum Notis.
Tu modo animune, Daphnorine, recipe, concussum metu.
Saepe Navis quam secundus Auster, et fluctus tulit
Usque felix, per profundi glauca regna Nerei,
Jam subire prompta portum, jamque terrae proxima,
Derepente saevientis quassa Boreae turbine,
Mergitur fere, atque in ipso pene sidit ostio:
Quae tamen cauta Magistri seduli prudentia
Sospitata, se paterno salva reddit littori,
Laetaque advectas remoto a Sole merces explicat.
Hactenus tuae favente cymba vitae Numine
Prosperum sulcavit aequor, lapsa tranquillo salo:
Jamque spes blandae quietis te fovebat, otium
Pollicens, et dulce longis praemium sudoribus:
Quando inexspectata duro saeva stridens impetu
Obruit procella puppim, jam propinquam portui,
Naufragum minitata fatum. Sed fidelis Arbiter,
Qui tenens clavum gubernat fidus Arctoam ratem,
Ille Castoris gemellum sparget antennis jubar,
Et tua ad desideratum vela flectet alveum.
Quin et idem Rector orbis Danici, Diis aemulus,
Non suo tantum favore te beabit, quam diu
Quantulum est quod restat aevi transigis: sed insuper
In tuum gnatum refusam prorogabit gratiam:
Et sereniore vultu vota nostra comprobans,
Largietur, ut tibi cum fila rumpet Atropos,
Filius, tuae a juventa cultor Artis sedulus,
In Professorum cathedra sedeat, et subsellis:
Sicque seriem prosequutus ordinis, non degener,
Quem Pater tenuit, eundem filius teneat locum.
Non quidem peregrinus ille est, aut ab aliis advena,
Ipsius quod vos parentes estis, huc venit locis;

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
