Latin
ADOPTIVA., DAPHNORINI Querimonia., lines 11.6.177-11.6.209
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 11.6.177-209
Unproofread scanNot analysed yet
Sed solum natale sibimet esse gaudet Daniam:
Estque Sorani Lycei prima proles omnium
Quos satu fecunda largo protulit Academia.
Ejus ergo aequaeva gestans nomina incunabulis,
Patriae jus singulare Civitatis expetit.
Sic novus succrescit alta surculus sub arbore,
Pullulans radice firma, seque in auras exserit:
Quae bipennis cum vetustum caudicem ceciderit,
Facta tunc arbos, paterno stat solo et magis ubere
Foeta ramo, dulciores fronde fructus parturit.
Hoc tabellis Rex benignus, hoc ratum faciet manu.
Surgelaetus. Illa magni fida Regis corcula,
Incliti Heroes, patronos jure quos merito colis,
Hi tibi sternent faventes semitam internuntii,
Qua tua haec notanda chartis commcet Querimonia,
Regios visura vultus, et repulsam nesciens.
Fatus haec Apollo, nocti se profundae miscuit.
Daphnorinus spe referto gestiens solacio,
Et sacro motus furore, non tulit silentium
Sed thorum domumque tali concitavit jubilo:
Friderice Rex, avitae splendor et fax gloriae,
Regiae virtutis haeres; sancta cujus comitas
Socia Majestatis, omnes Orbis illustrat plagas;
Effice, ut benignitatis aureum solitae jubar
In tuum radiet clientem, jam tenebris obsitum:
Ut Senex aegerque dura sorte pressus, nunc velut
Pallido revocatus orco, dormientem suscitet
In tuas laudes Camenam, et gloriosi Nominis
Pergat hoc sonare, Fama praecinente, encomium:
Qui prius, Dux Fridericus, Daphnorino ostenderat
Signa multa, et ominosa Regiae Clementiae,
Ille nunc Rex Fridericus, pristinae olim gratiae,
Jamque Majestatis, ipsi grande monumentum addidit.