Latin · Elegiac couplet
ADOPTIVA., Gratulatio ad Collectorem Poetarum Danorum.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 11.9
Unproofread scanNot analysed yet
QUam non Augusti Maecenatesque dedissent.
Tu Patriis vitam Vatibus ergo dabis?
Macte novis coeptis Rostgardi! si data querna
Sevato quondam cive corolla fuit;
Laurea servatis veniet Tibi vatibus, et Te
Musa mori, divos cum facis, ipsa vetat.
Borrichii Aoniis ducetur fama triumphis,
Aeternum patriae, Pieridumque decus.
Quod non Beringus, quod non Agardus, et omnes
quos cumulas, nomen? quos meruere faces?
Mirantur Vatum septem nova regna Triones.
Indice te tantas Dania novit opes.
Doctior has orbis venientia saecula discent;
Ille tuas curas laudat, et ista tuas.
Arctoo late dominentur frigora Caelo:
Pectora Phoebeo sed tamen igne tument.
Non tantum Hesperidum poma aurea carpimus hortis:
Aurum etiam nobis ex Aquilone venit.