Latin · Elegiac couplet
VENERES., LIBER I., VENUS PISCATRIX. Amoribus, Viri Nobilissimi, et Amplissimi: DN. DANIELIS, lines 2.1.3.2.1-2.1.3.2.44
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 2.1.3.2.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
DUm sedet, qtque sui circumspicit otia Regni,
Praesentique fovet Numine Diva Venus,
Per mare non tardis Puer Armiger advolat alis,
Et querula matris voce poposcit opem.
Dum queritur, pharetras pedibus conculcat et arcus,
Et sv vix ipsam mens furiosa capit.
Imbelles arment, ait, arma imbellia dextras,
Nolumus his nostras dedecorare manus.
Quid juvat his Phoebum magnumque domare Tonantem:
Aut quid gradivum stringere laudis habet?
Nunc unus Invenis nostras impune sagittas
Ridet, nec nostris ignibus ille calet.
Exhausi totas in savea corda pharetras,
Et frustra labor hic, frustra opus omne fuit.
An quaedam certos sacra vis effascinat arcus?
Aut illi triplici pectus in aere sedet?
Struximus insidias et fraudes, non tamen ulla
Piscator potuit callidus arte capi.
Musarum quia sacra colit, nunc Numina nostra,
Qui flamma dignus splendidiore, fugit.
Namque illustre nitet genii jubar altaque Virtus,
Et multum grato fulget in ore decus.
Commendant dulci saturati nectare mores,
Luminaque et taedis plus valitura meis.
Nunc mores hominum varios perlustrat et urbes,
Et genii sequitur semina pulchra sui.
Dixerat: At vafras volvit Venus impigra fraudes.
Consiliis, ait, heic utere, Nate, meis.
Res alia tentanda via est, quod aperta negarunt
Arma, leves toties id potuere doli.
Piscator capiendus erit. Cape retia, Fili,
Quae tenui duxit Conjugis aere manus.
Queis quondam nostros celer irretivit amores,
Acilla poterat quilibet arte capi.
Tortus de dextra semper Tibi pendeat hamus,
Aeraque divorum celet adunca cibus.
His involve dolis nil quidquam tale putantem;
At medio coecos aere fige pedes.
Nec mora: jam medio libratus in aere pendet,
Utque habitus deceat se novus iste, rogat.
Ut Mater laudavit, abit, calamosque sequentes
Antevolans lente post sua terga trahit.
Qua volat, in varios se tellus subdita flores
Induit, et quivis obvius ales amat.