# Opera poetica 2.1.30.6-8

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, 2.1.30.6 to 2.1.30.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.1.30.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.1.30.6

Orbis autem ille extremus O omnium complementum est et omnia in se continet. Draconis autem forma apparet, quoniam fecunditatis et aeternitatis nota in Philosophia vetustissima Hieroglyphica habetur. Monas est in Centro a, ternarius in A, per quem mundum Archetypum intelligebant Aegyptii; quaternarius in M, per quem mundum elementarem. Quaternarius summum Pythagorae mysterium, quod in 1, 2, 3, 4, simulsumptis contineantur 10. omnium numerorum et rerum complementum. Ternarius in A. et Quaternarius in M. Septenarium faciunt toti Naturae sacrum. Minimum est Centrum, maximum est Circulus, utrumque divinae naturae signandae aptum habuere veteres PHilosophi. Itaque hic inter Centrum et Orbem non est differentia, quod Boetius in Arithmeticis, et Cusanus Cardinalis in erudito de docta ignorantia libro multis demonstrant: Maximum absolutum cum Minimo absoluto unum est idemque; Utrumque enim omnem mentis conceptum, qui secundum excessus et opposita tantum aliquid apprehendit, infinite superat. Notissima est ista Hermetis termaximi definitio, quod DEUS sit Circulus, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam. Maximus ergo DEVS simplex et indivisibile, quia centrum est infinitum; extra omnia est, quia omnia ambit, et est circumferentia infinita; omnia penetrat, quia est diameter infinita. Atque haec est immensa illa Amoris Sphaera, quam mente conspectam rudi hac delineatione exprimere conatisumus, cui merito solenne illud Euclideum subjungimus: … et quidem in Amici Amoribus. Sequimur, quo nos trahit retrahit illa aeterni Amoris Sphaera. DEI opus est, quod amas, mi Kortholti, et omnis Amor, qui honestus est, divinus est. Absque DEO si sit, praeter fata sunt nostra vota, et praeter vota nostra fata. Mihi vero nunc … quod Te tam pulchre nunc sociatum videam. Perpetuae sint illae flammae. …! nec ulla dies extinguat! Facilis illa, moribus blandis, et ipsa Charitum soboles, nec inter argutulas illas, quas si tetigeris, idem sit, ac si Fumantem vivi nasum tentaveris Ursi; nec laborandum Tibi erit valde, - - - ut aspera Juno Consilia in melius referat. Illa a tuo nutu pendet teque veluti … quaedam navem majorem sequetur. Quare nunc pone severiorem istam et sacram frontem, et fac, ut Tua fruatur Te Viro quidem Theologo, sed tamen …. Suspende nunc graviores illas curas, quae animum macerant, corpus attenuant, ne … in … illud inferas. Heic in utramvis aurem dormire licet: Cetera silentii velo involvo, et plus cum Timante intelligi volo, ac dici. Quod superest, quicquid felicitatum est Tibi voveo; quicquid officiorum est, Tibi offero. En dextram et cum ea fidem! Scaevola sim et ardeat haec manus, si non amore tui ardeat hic animus! Vale.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
