Latin
2.2.18.1 to 2.2.18.3
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 2.2.18.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Gaudete Medicorum Filii! Nova sentit incrementa Apollinis et Aesculapii familia, dum inter se …jungit novos …meditata VENVS HYGEIA: scilicet JOHANNEM CASPARUM PFENNINGIVM, et SOPHIAM CLAVSENIAM. Ambo amando sibi medentur, medendo amant. Soponsus Medicus, Sopnsa Pharmaceutria. Utrique vulnera inflixere Cupidines. Inde febres, sed continuae, et sine frigore. Nulla hic catapotia, nisi melliti verborum globuli, voces papavere et fesamo sparsae, infinitae suaviorum doses: Ut enim Psylli suctu serpentum morsus; ita amantes osculorum suctu sua sanant vulnera. Nec murmura desunt et Carmina, sed innoxia. Si usquam, in amore Medicina magnetica est. Magna oculorum fascinantium, Magna characterum efficacia est, Quorum ideis primas amorum lineas ducunt Cupidines. Sed tamen eminus nil solide agitur, nisi remedia propius tangant, suo singula tempore applicanda: Suas enim Venus non dies solum sed et noctes habet criticas. Verum a rudi caelibe nihil hic discet Sponsus. Suis ille utetur artibus Empiricus Clinicusque in thalamo sagacissimus, Nunc in SOPHIA Panaceam inveniens. Qualem vocare licet bonam Conjugem: Malam enim si dixeris, morbos omnes dixeris. Quam cum tangit maritus, ulcus tangit. Haec familiae suae struma est Capiti mariti adnata. Nam si inflata, vertigines et tempestates excitat: si prodig, phthisin et marasmum bonis inducet: si socors, gangraena erit, et juncto Conjugi suo cadavere Mezentii imitabitur supplicia. Verissimum Hispanorum verbum est: Die illa quo Uxorem ducis, vel tibi medris, vel te intersicis. Quod et Tibi, Medice, dictum putes. Mala interficit: Bona medetur. Quam si dixeris, omnia bona dixeris et ipsam Salutem. Nam sana mens est in sano familiae corpore CONJVX OPTIMA. Et quidni SOPHIA? Tua Tibi VENVS, Tua Tibi HYGEIA. Sibi suum uterque pharmacum est. Optimum Sponsus Sponsae Epithema et periapton, de collo amplexibus suspensum. Chirurgia hic exercetur: Sed sine ferro et face. Gratissimus a Veneris cauteriis dolor est. Anatome viva instituitur, Sed innoxia, nec tamen incruenta. Cupidinum tela instrumenta hic Chirurgica. Juvant et hic sudores, firctiones, balnea, ipsumque Amoris opus, si Hippocrati credimus, medicina est. Diaeta etiam hic servatur, ne morbos trahamus voluptatum usuras. Sic medice vivere, nec abnuente Sponsa, optime vivere est. Suam hic Amor Chemicam exercet, fornaces suas facibus accendit, praecipitat, solvit, miscet, coagulat stratum super stratum locat. extrahit, distillat, sublimat, separat. Hic quoque magnus ille puerorum ludus magnum mulierum opus discitur. Philosophorum effatum est: Natura Natura laetatur, natura Naturam continet, Natura Naturam vincit, quod non caminis solum, sed et thalamis dictum puta, Sponse.