# Opera poetica 2.2.4

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, VENERES., LIBER II. VENERES NOVAE olim dictus., I. AD Serenissimum ac Potentis simum DANIAE NORWEGIAEQVE REGEM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.2.4

MAXIME REX, septem cui subdunt colla triones,
Codanis Nereus cui famulatur aquis,
Quam bene cognatis felici foedere Cimbris
Jungeris inque tua nunc tibi stirpe places!
Te Duce nunc Arctoi in se vertuntur amores,
Quos paribus vinclis MAXIMA NATA ligat.
Illa fuit Magnes, per quem septentrio noster
Jungitur, hic Martis ferrea corda domat.
Et quid non FRIDRICA domet? quae nomine pacem
Imperat IRENES Numine digna coli.
Fallor, an illa suo condit sub Nomine fata,
Quod restauratos nectit utrinque Patres?
Te FRIDRICA Patrem, Patrem sonat illa Mariti,
Et divisa una Cimbria voce latet.
O quam sancta dies alboque notanda lapillo,
Qua Cimbrum stabilit REGIA VIRGO domum!
Ut Patriae Patres, reddet sic illa nepotes,
Qui reddent Patriae parte ab utraque Patres.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
