Latin · Elegiac couplet
VENERES., LIBER II. VENERES NOVAE olim dictus., II. AD Reverendissimum ac Serenissimum CIMBRIAE DVCEM.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 2.2.5
Unproofread scanNot analysed yet
SIc ergo steriles, DVX MAXIME, duximus annos,
Totaque nunc in TE Cimbria Virgo fuit!
Ipseque Virgineis totum TE dedere Musis
Coepisti, Veneri nec locus ullus erat.
Ast ipsae tamen hic intercessere Camenae,
Quae sibi mortalem non voluere DEUM.
Phoebus eras illis. Sed ne moriaris, Amores
Aeternum facient et FRIDERICA DVCEM.
Ingeminat populus: quid publica vota moraris?
Et vox indigenis omnibus una fuit:
Si Tibi non vivis, sed nobis: Esto Maritus,
Esto Pater, Patriae si cupis esse Pater.
HActenus Holsaticum PRINCEPS portaverat orbem
Noster, et Atlantis munere sunctus erat.
His humeris magnae requierant pondera molis,
Et stetit his talis statque suprema salus.
Heu mihi! quantum oneri sudavit saepe ferendo!
Quantus et iste labor quantaque cura fuit!
Supposuit tamen usque pares validosque lacertos,
Nec potuit moli succubuisse suae.
Ut validae vero vires, durabile robur
Esset, in haec aetas saepe maligna furit:
Ergo latus nostro nunc ut firmetur Atlanti,
Atlantis lateri Danica costa datur.