Latin
VENERES., LIBER III. VENUS ALPHABETARIA.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Xprocul hinc et Theat! cruces mala litera format
Utraque. Graecum ad …vel malam abite crucem!
Scilicet illa sonso Xantippes proferat aspro,
Quae figunt animis corporibusque cruces.
Ast Helenae Nomen molles adspirat amores,
Atque animos liquido mulcet agitque sono.
…vitae mortalis imago vocatur.
Conjugli species hic quoque viva patet.
Scilicet ut duplicem discrimine secta bicorni
Litera Pythagorae signat adunca viam,
Quarum dextra quidem est erecta; sed altera praeceps:
Sic quoque praecipitat, sic quoque tollit Amor.
Te stabilis dextra Fortuna in sede locavit,
Praecipites alios unde videre queas.
ZONA Tibi solvenda: nihil jam restat. id unum est,
Quod volo, Sponse, Vale. Tu quoque, Sponsa, Vale.
ABducens Helenam Sparta Phryx Pastor amatam
Exitium Patriae struxerat inde suae:
Tu non e Sparta Pastor sacer abripis illam,
Ast Helenam in spartam ducis, AMICE, sacram.
Ergo Helenam Spartamque tuam, quam nactus es, orna.
Ornant Pastorem Sparta Heleneque suum.