Latin · Elegiac couplet
VENERES., LIBER III. VENUS ALPHABETARIA., In Amores Reverendi et Cl. viri CHRISTOPHORI Stammen/ Pastoris Wabsensis, et, lines 2.3.28.85-2.3.28.110
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 2.3.28.85-110
Unproofread scanNot analysed yet
Cum subigis facilem splendenti vomere terram:
Ille novus, videas, ne sterilescat ager.
Hunc etiam assiduis agrum insectabere rastris,
Ut tibi nascatur plurima saepe seges.
Ac velut Agricolis redit hic labor actus in orbem,
Sic eat iste Tibi nunc redeatque labor.
Ne cessa. nulla est inaratae gratia terrae.
Quisquis amator eris, semper arator eris.
Cumque suos falces jam mittet messor in agros,
In messem falces tu quoque mitte tuam;
Ut tibi fecundae Veneris sint horrea cunae,
Inque novas semper spes animetur ager.
Jam Natura praeit, quae sulcis semina mandat,
Ut Segetes aestas det reditura novas.
Tu sequere, o STEMMI, qua te vestigia ducunt
Illa, nec aestivum tum tibi deerit opus.
Invitat genialis hyems, ignava colono,
Scilicet illa tamen non peragenda tibi est.
Non et agrum Boreae penetrabile frigus aduret.
Sirius aeternas ventilet ipse faces.
Huic adseriptus eris glebae, dum fata Deusque
Non solvent, curva mors neque falce metet.
Singula quid memorem? formant Te Rura Maritum.
Quam bene digna tuo carmina rure damus!
Quam bene rus sapimus, STEMMI! mea Musa tuusque
Hoc Amor argutae Rusticitatis habet.