Latin · Elegiac couplet
VENERES., LIBER III. VENUS ALPHABETARIA., In Nuptias ERICI MAURITII, JCTI, al. nom. scr.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 2.3.33
Unproofread scanNot analysed yet
CYpri fave, tuus auspiciis felibus intrat
MAURITIUS fato non renuente toros.
Sit procul his Astraea Sacris, et tetrica Pallas.
Non facit ad nostros illa vel illa lares.
Sat rostris Themidique datum, procul esto severa
Astraea et tricae Triboniane tuae.
Codice jam misso Sponso nova jura resurgant,
Quae celant cathedrae, quae silet omne forum.
Non onerata gemant bullato pulpita Baldo,
Haec sunt a placido longe aliena foro.
Triste supercilium haec cortina relegat, et ipse
In thalamis nescit Jupiter esse tonans.
Aggredere ergo novos, MAURITI Maxime, amores,
Inque puellari ser nova Jura sinu.
Perpetuuss dictator ibi cum Matre Cupido est.
Te vocat ad leges illeque et illa suas.
Heic te discipulum poscit Cytherea; Magistrum
Te licet hic nobis jusserit esse Themis.
Magna Tibi mediis hic Lux scribetur in ulnis,
Ut tribuas Sponsae nunc in amore suum.