# Opera poetica 3.1.10

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER I. FUNERA olim dictus., IN. EXEQVIAS. VIRI. NOBILISSIMI. ET. AMPLISSIMI. HENRICI. RHANII. JCti. STA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.1.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.1.10

SOlvitur in lacrimas tandem stupor, atque semirosis
Prodit dolorem vocibus.
Invenere viam longo suspiria nisu,
Jam jamque profundi
Erumpent gemitus foras.
Musae sine lege ruentes
Incedunt pede fracto,
Incomptaque confusaque verba fortuitos
Inveniunt numeros.
Nam nunc nihil me, sicut antea, juvat.
Non unda Castalis,
Non plectra nunc amica,
Pro Pimpla mihi nunc bibetur
Lacrimosus imber humidique singultus.
Et streperos suavi pro carmine nunc tinnitus
Dissonatibus increpabo nervis.
Quid primum quid deinde querar
Devio calore raptus?
Meus heu! meus ille jacet!
Gloria nostra jacet, noster communis amor
RAHNIUS OCCIDIT.
Fortunate Senex, quas biti nunc scribere naenias,
Quos tibi plangere lessus
Incipiam? quem nunc miserabilibus lamentis
Invido raptum funere lugent,
Queis amor recti pietasque cordi est.
Plorat et ipsa tuo viduata Academia nomine, tantis
Cladibus impar.
RARVM DECVS,
Non lethi fatale chaos;
Nec Lethe tacitis fluctibus obruet,
Quem pietasque fidesque poli super aurea sidera
Extulit egressum mundo:
Sed esse Te non sensibus obvium
Nostris dolemus;
Quod Tui non sit capax ocellus, aruis, dextera.
Mente vivis, ipsa Mens, in Mentibus
Perviusque Mentibus,
Aethereasque potes posttergum ducere Formas,
Interque mistus caelites
AGNI-LEONIS maximi
Aeterna carpis oscula.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
