# Opera poetica 3.1.11.46-93

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER I. FUNERA olim dictus., AD VIRUM Magnificum et Nobilissimum JOH. KOTHMANNVM JCtum, et Principis, lines 3.1.11.46-3.1.11.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.1.11.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.1.11.46

Sic ubi magnanimum videt inter plena juvencum
Agmina adhuc vacua mentiri praelia fronte
Pastor et audaci per pascua ludere saltu:
Nec minor, inquit, eris genitore, nec es mode nostris
Degener armentis, et honos erit huic quoque tauro.
Nempe sedet nobis incocta atque insita Virtus
Patria et ingenicae restant praesagia fibrae:
Nam neque quod tenui peniclo scibit Apelles
Schemata dissimulat rerum: neque pinguia rura
Lappas producunt steriles, nec vinea spinas,
Nec Rosa deeidui est gemtrix Pestaea ligustri;
Nec leo producit catulos capreasque fugaces;
Nec leporem furibundus aper; nec struthio pullum;
Non asinus generatur equo; non anser olori;
Nec Ganymedaeo volueris Cithereia furi.
Novirmus et qui te jam primis semper ab annis
CORHMANNI de stirpe satum invigilare paternis
Videre auspiciis et spe majore patrare.
It Mons atque astris minitatur fronte superba
Contiguus superans impostum Pelion Ossae.
Dorsum immane, ingens: nam per convexa supinat
Non fidos gressus. quoties Dea protulit alta
Arce caput prensaque illum cum mole cadentem
Aegra tulit! quoties terebranti corpora dumo
Erravit male fulta manus et glarea pressit,
Pulvisque insuetos tenero ore momordit ocellos!
Tantae molis opus congestum ascendere culmen,
Atque latus fulcire Deis et pellere nubes!
Ast tanta anguivorus surrexit ad omina Livor
Pallidus ora tenus semesarumque relinquens
Corpora serpentum: Quaenam est, ait, ista, furentes
Quae fugiat fortuna manus? quaenam abdita Tellus,
Quae non tabifico marcescat tota veneno?
Quae nostris exempta malis? COTHMANNIA abibit
Sic impune domus? fiet; moriemur inulti:
Ergo Cimmeria soror est de sede movenda
Omnis: Erynnis io! ades intempesta Megaera,
Tisiphoneque impexa comas! agitate beata
Limina et immodicae dispellite semina sortis.
Sic ait et saevae vomit infera toxica linguae
Eripuitque Patri sobolem lacrimasque reliquit.
O caecas rerum sortes! praeviderat illud
Ante Parens rejcitque nimis matura juventae
Ingenia atque catam juvenili in fronte senectam,
Cur toties sancti bona damnavere Parentes,
Oreque de tenero mentis documenta senilis
Verba nefasta putant: licet inter densa vagentur
Vota, tamen metuunt luctuque bonam spem truncant.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
