Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER I. FUNERA olim dictus., In Exequias Baronum de GERA quos Rostochii terrae mandari curabat Facultas
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.1.14
Unproofread scanNot analysed yet
VIcturos cineres et non moritura BARONUM
Funera Vandalica nunc tumulamus humo.
Partimur lacrimas et portio cuique dolorum est,
Et qua parte venit plaga, cruenta venit.
Huc ades atque tuis illustria busta querelis
Dignare, et lessus incipe, Varne, pios.
Depositum tibi grande datur, manesque verendos
Grata peregrinae nunc tegit umbra Rosae.
Quos ingrata suis a finibus arcuit olim
Patria, nunc facili suscipit urna sinu.
Sublimes animae, caelum sine fraude petistis,
Et pietas vivis plena dolore fuit.
In Virtute scelus male sano quaeritur Orbi,
Et poenam probitas ceu inhonesta luit.
O fugite, o tam grande nefas, et linquite terras.
In vitio heic pretium est, in pretio vitium est.
Afficit exilio tellus et suscipit aether.
Quis de mutata sorte dolere velit?
Sisapitis, miseri mortales, poscite vobis
Exilia et celeri haec anticipate pede.
Exul erit caeli, quisquis volet incola mundi
Esse, ac immundi sarcina pigra soli.
Exulat a sese pia mens, et tunc redit ad se,
Ut sit in exilio Patria vera suo.