Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER I. FUNERA olim dictus., In Obitum WESSELII Maken. Studiosi.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.1.18
Unproofread scanNot analysed yet
PLangimus egregios hoc ipso tempore manes,
Et damus emerito tristia justa Seni.
Et vegetus Juvenis toti laudabile Pindo
Pignus diversa conditione cadit.
Fundimur in lacrimas: sed nil nisi flebile restat,
Et parit innumeras mors sine fine neces.
Hei mihi! non Pietas probitasque annique virentes
Possunt festinis frena adhibere rogis!
Occidit Aoniae non vilis gloria turbae:
Ceu quondam medio flos violatus agro.
I nunc et votis animum lactantibus imple,
I miser, et spebus perge litare tuis.
I nunc atque hominum rebus confide serenis,
Hoc est perpetuum, quod meditare, NIHIL.
Punctum est quod celere disterminat omnia casu,
Unaque dat fines omnibus hora suos.