# Opera poetica 3.1.3

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER I. FUNERA olim dictus., IN EXEQVIAS Generosissimi Domini DN. NICOLAI a QVALEN, Serenissimo Principi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.1.3

ERgo fugis patioque in fers tua sidera caelo,
Et superum Victor sede receptus ovas?
Te Patria et Princeps, VIR MAXIME, quaerit ademptum.
Publica Te Pietas, Publicus optat Amor.
Spargimus has lacrimas, lacrimarum efferbuit aestu
Castalis, et dotes luget Apollo tuas.
Justa damus Justo. Moreris, quia Justus, et istis
Dum pares fati legibus, aequus eris.
Has tabulas Natura dedit, lex omnibus una est,
Ut fatis cedant omnia viva suis.
Tu Lex viva tuis, nec erat Te justior: Ergo,
Publica ne per Te Lex violetur, obis.
Vita Titi tranquilla fuit; mors inde beata,
Principium felix ipseque finis erat.
Haec Tibi conspirant, finisque ab origine pendet,
Sic es Aristarchus: Sic es aristoteles. Sic es aristoteles.
Sic pulclirum est, VIR MAGNE, mori, generosaque Mortem
Mens praeit, et victam post sua terga trahit,
Sic fatis dominaris et ipso a funere vivis,
Et nihil in Te Mors improba juris habet.
Omnia partiris. servabit Patria Nomen:
Ossa capit tellus: Spiritus astra subit:
Virtutes recipit soboles generosa paternas:
Secla ferunt famam: pars quota Mortis erit?
Omnia Testator donas, te denique totum
Omnibus: Exheres Mors Tibi sola fuit.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
