Latin
3.1.4.11 to 3.1.4.12
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.1.4.11-12
Unproofread scanNot analysed yet
placitum. nunc. quoque. mori. visus. est. secundum. naturae. legem. quam. statuit. Necessitas. non. admittens. legem. Praetulit. illi. non. solum. securim. sed. et. inflixit. LICTOR. MORS. Sed. fallimur. Triumphum. potius. de. mortalitate. egit. suorum. humeris. et hoc. capulo. delatus. in. Aeternitatis. Capitolium. Subsequuntur. Equi. arma. vexilla. insignia. Opima. mundi. spolia. Triumphalia. ornamenta. IO. PAEAN! IO. TRIUMPHE! Lugent. tamen. omnes. Corpus. hoc. et. suis. et. civium. vinculis. solvi. Cui. omnes. obstricti. erant. nodo. plusquam. Gordio. quem. nunc. Parcae. fatali. scindunt. forfice. Longiores. illi. annos. et. saecula. precabantur. omnes. Sed. Mors. omnium. praevertit. vota. Omnium. dimovit. calculos. Dum. enim. annorum. numeros. nos. congerimus. et. multiplicamus. illa. subtrahit. et. dividit. infelici. Arithmetica. Oculos. quos. clausit civibus. abstulie. qui illum. gerebant. in. oculis. Lacrimas. tamen. reliquit. Neque. enim. sicco. oculo. spectaret. Patria. pupillam. sibi. excisam. Oculos. claudit. ut. nunc. clausis. oculis. videat. quae. oculus. non. vidit. vere. nunc. Lynceus. et. Argus. tot. consitus. stellis. quot. Arugs. oculis. Aures. obturantur. ut. audiant auqe. auris. non. audivit. Patebunt. non. ad. Pythagoricum. siderum. concentum. sed. ad. suavissimas. Geniorum. voces. Jamdudum. ad. mundi. strepitus. velut. ad. Nili. Catadupa. surdae. Os. elingue. sonat …et. nunc. infantia, sua. summe. est. disertum. Sed. fallitur. sane. Quisquis. illum. vere. obiisse. putat. Obeat sane. diem. si. ineat. saecula. Quod. dispendium? Obitu. ejus. mortalitas. non. vita. terminatur. Qui. vixit. omnibus. Nunc. quoque. vivit. in. omnibus. Sibi. superstes. et. aliis. Vivit. viva. in. Animis. vivis. viventium. sepulchris. ejus. fama. VIVAT! VIVAT! VIVAT!