Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER I. FUNERA olim dictus., In Obitum Viri Admodum Reverendi, et Amplissimi MICHAELIS WATSONII, SS. Theol
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.1.6
Unproofread scanNot analysed yet
SIc novus his nostris succedis sedibus hospes,
Watsoni, fato sic retrahente, fugis!
Si praeceps tibi yita ruit, sic culmine ab ipso
Labitur, atque diem terminat ante diem!
Laurea Pierides damnarunt serta cupreso,
Ipseque nunc cytharam fregit Apollo suam.
Crudeles fusis ulciscitur imbribus urnas,
Amissumque gemit turba novena decus.
Lampha loquax vatum subit auxiliaribus undis,
Ac lacrimas inter non bene mista fluit.
Tu casus oculis metire madentibus istos
Cimbria; nec leve nunc, Patria, vulnus habes.
Namque abit ille Tibi; cujus per saecula nomen
Exit, et in cujus nomine Pindus ovat.
Namque jacet, cujus steterat quoque gloria talis
Publica: nam terrae conditur ille sinu.
Qui mollem duxit per ferrea saecula vitam,
Ecce sub hoc saxo saxea secla trahit.
Pars tamen illa tui minima est, quae traditur umbris,
Nec totus nobis, Vir Reverende, peris.
Ecce tuae ducunt membranae carbasa, quae nunc
Fulta auris calami te super astra ferent.
Irruis aethereos famae talaribus orbes,
Quodque animo quondam, nunc pede carpis, iter.
Nos vitam heic trahimus media vel parte sepultam,
Omnia si non mors, plurima somnus habet.
At tu nunc vivis caelesti sede receptus.
Aeternosque agitas nunc sine labe dies.
Carpis inexhaustum divino a lumine lumen,
Numinis aspectu saucia corda gerens.
Despice, sub pedibus totus tibi sternitur orbis:
Suspice, quod videas, nil nisi numen habes.
Nil tibi nunc moritur. Sic vives, o BONE, vives.
Ipse tibi suppar, ipse superstes eris.