Latin
MANES., LIBER I. FUNERA olim dictus., AD Nobilissimum et Consultissuimum Virum HENRICUM RUDOLPHUM RED EKERUM J. U. D, lines 3.1.8.1-3.1.8.43
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.1.8.1-43
Unproofread scanNot analysed yet
QUae tam saeva tuos exercent fata penates?
Quae Tibi nunc fixae stant, REDEKERE, cruces?
Egrone pro tumulo semper Tibi ducitur Uxor,
Lethalemque subit juncta marita torum?
Primus Amor periit tumulo Tibi conditus: et nunc
Ut viduus posses esse, maritus eras.
Ergo domum duxti, quam effers, illaque nupsit,
Ut nunc ferali sit Tibi nupta toga?
Vix sacrae luxere faces, et taeda favillas
Non vidit, vento flammam abolente, suas.
Non alios Hymen Tibi ventilat improbus ignes,
Quam quos erecto subjicit ille rogo.
Confundit Natura vias: quo vita partaur,
Ex ipso peperit funus amore Venus.
Ipse suas virus miratur habere phraetras
Ales Amor, sua qui non pia tela dolet.
Heic Natura rea est: nondum jus illa Marito
Solverat, ac isto jure ligata fugit.
Debuit ista sacro carissima pignora lecto,
Pignora perpetuae signa probata fidei.
Sed quae non genuit mortalia nomina mater,
Nunc genita est CHRISTO Sponsa petita proco.
Pascitur heic pia mens, et in oscula diffluit Agni,
Aethereusque pia nunc face carpit Amor.
Dulcis Amor thalami tepuit vix igne novello;
Nunc illi aeterno pectus ab igne calet.
Haec major nobis et mentibus omnibus exstans
Humanas secum ridet et odit opes.
Haec per inaccessos caelorum volvitur orbes,
Praesentisque notat lumina sancta Dei.
Naturae patet aula novae, neque sordibus aevi
Squalet, vel senio carpitur illa suo.
Plenior in facie species divina refulget,
Ingentis radios dum bibit ore Dei.
Exuit ille artus, terrestria pondera, morbos
Remigioque polos liberiore secat.
Non grave nunc Vitae est spolium mortale caducae:
Illius infesta menssine labe nitet.
Tu tamen heic tua damna doles, REDEKERE, tuoque
Altius infixum pectore vulnus alis.
Ipse tuos pateris manes cum manibus illis,
Et capiti lucent sidera scaeva tuo.
Sipoteras bis amore capi, bis jungere dextras;