# Opera poetica 3.2.1.224-249

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER II., INGENUAE PIETATIS LACRYMAE SVPER MANES CELSISSIMOS SERENISSIMI PRINCIPIS AC, lines 3.2.1.224-3.2.1.249. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.2.1.224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.2.1.224

Scivisti pulchro semet superare triumso.
Larga fuit manus; at luxus damnabat inanes.
Tu leges et jura dabas, patuitque repulsis
Fraudibus Astraeae fulgor. Te Judice nunquam
Aurea torquebat torques Themin. Omnia plana
Omniaque arbitrio poteras componere grato.
Et licet in laudes minor iret fama tuumque
Sopiret praelustre decus; tamen ardua restant
Nomina NATORUM. Tantos genuisse beatum
Te, sine Te, faceret tacitisque educeret umbris.
Semideos dicas omnes. Non carmina talem
Fingunt Mavortis vultum, cum fulminat inter
Vesanas acies. Non tanto numine Achilles
Obstantes rumpit cuneos et in arma penetrat
Pellaeus Juvenis. Si mitia lumina spectas,
Optasset talem crinitus Apollo figuram.
Hos inter, CHRISTIANE, micas, CHRISTIANE, paternae
Virtutis simul imperiique o nobilis heres,
Summe Ducum, summi praegrandis portio caeli,
Sol oriens, spes una Deum, spes una tuorum.
Me totam sacrabo tibi. Nunc aethere lapsum
Cernite Palladium. Vos hic tutabitur HEROS
Dignus, cui totas Orbis concredat habenas.
Dixerat haec PIETAS lacrimisque per ora profusis,
Ter repetitum addit bustis VALE et aethera tranans
Continuata leves vestigia traxit in auras.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
