# Opera poetica 3.2.2.2.82-121

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER II., IDYLLION ADONIS SERENISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DN. GUSTAVO ADOLPHO, Duci, lines 3.2.2.2.82-3.2.2.2.121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.2.2.2.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.2.2.2.82

S. Pulchra tuis malis livebant mala, genaeque
Certabant ebuli baccis cerasoque, quod album est.
Nunc jacet altus honos, veluti cum grande supinant
Lilia quassa caput ventisque incisa ligustra.
T. Ut tepidum e fago bibitur lac, qualis opaca
Rivus agit teneros fugiens per rura cachinnos;
Qualis populeo suspirat populus ictu:
Talis blanda tua fundebas sibila lingua.
S. Qualis lana nitet, guttas quae noctis odoras
Imbibit atque crocum; talis tibi, pulcher ADONI,
Caesaries. Placidas sibi connivere columbas
Qui vidit; vidit tua mitia lumina, ADONI.
T. Quantum cupressus corylos, vilemque superstat
Fraxinus alta rubum, prostratam populus algam,
Lenta salix calamum; tantum tu, maxime, cunctos
Anteibas pueros, puer, aevi gloria nostri.
S. Sed quo nunc, o ADONI, fugis? cum subtrahis alma
Lumina, nunc omnes sterilis nox obsidet agros,
Spinaque cum tribulis vacuis dominatur in arvis.
Reddite subreptum bona reddite sidera ADONIN.
T. Quae tandem invidia est, si pessima fugit ADONIS
Saecula? sunt et ibi divinis pascun campis,
Heic secura agitat caelestibus otia in arvis.
O retinete almum retinete o sidera ADONIN.
S. O Terrae! o Silvae! o Fluvii! date questibus aures,
Et singultiat erumpentes pectore voces
Omne genus, tristique sonent haec verba querela:
Reddite subreptum, bona reddite sidera ADONIN.
T. O caelum! o aeterni ignes! date plausibus aures,
Et nova nunc vestro confundite jubila civi.
Heic vester pulchris complet nemus omne choreis.
O retinete almum, retinete, o sidera, ADONIN.
S. Abjice, Thyrsi, pedum. Solae per devia caprae
Errent. Pascantur miseri sine lege juvenci,
Et quantum possunt, tantum clamoribus instent:
Reddite subreptum bona reddite sidera ADONIN.
T. Ille videt nostras de caeli culmine turbas,
Suppostosque sibi praeclaro sidere campos
Mitigat et nostris lucer clementior agris.
Oretinete almum, retinete, o sidera ADONIN.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
