# Opera poetica 3.2.3.4-5

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, 3.2.3.4 to 3.2.3.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.2.3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.2.3.4

in. corpore. sepultus. Hic morbos. quotidianos. tortores. habuit. ut. morti. paulatim. assuesceret. Generosus. igitur. et. liberrimus. animus. ne. fibris. quidem. suis. ligari. voluit. Cancellis. corporis. effractaria. mens. evolat. Qui. vitam. nunquam tenere. amavit. mortem. nunquam. ignave. timuit. fatis. venientibus. ultro. occurrit. Norat. enim. omnia. nata. ad. mortem. esse. damnata. et. post. omnium. mortes. ipsam. mortem morituram. Obiit. ergo. sibi. tempori. ac. invidiae. superstes. Obiit. non. suo. sed Cimbriae. fato. Vixit. Naturae. et. patriae. parum. sibi. et. gloriae. satis. Habuir. Patria. in. eo. Filium. Quem. etiam. inter. Patres. suos. numerabat. Ille. Patriam. et. Filiam. habuit. et. Matrem. Quae. adeo. illum. amavit. ut. hoc. Aprili. uterum. suum. aperiens. ad. novum. partum. receperit. Ergo. Ut. terrae silius. moritur. ut. caeli. filius. mori. desiit. Primus. iste. lapis. est. quo. Vitae. decurrere. stadium. incipit. Mundi. transfuga. Dei. miles. Occumbendo, non. succubuit. Feretro. ceu. Feretrio. spolia. sua. detulit. pro. Mausoleo. nactus. Capitolium. Nihil. ejus. miserandum. in. morte. Cujus. in. vita. invidenda. fuerunt. omnia. Ille. nunc. extra. mortis, rela. positus. Suas. lacrimas. in. alienis. oculis. ridet. HAVE. VALE. Anima. Mortalibus. curis. major. Nobis. desiderium. et. dolor. HAVE. DETHLEVE. DEO DILECTE. Omnibus. erepte. nulli. mortue. Cujus. aetatem. si. meritis. metiremur. plus. saeculo. vixisset. HAVE. longiore. vita. digne. nisi. dignior. fuisses. aeterna. Ipsa. tibi. parentat. Pietas. Et. ad. lacrimarum. clepsydram. perorant. Amores. Nos. Tibi. hic. Aeternae. Lucis. diem. exspectanti. dum. illucescat. Hoc. spei. monumentum. merenti. maerentes. ponimus. Tu. abi. Viator. et. discc. hoc. oraculum. Nascimur. Tempori. morimur. Aeternitati.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
