# Opera poetica 3.2.9

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER II., LESSUS IN EXEQUIAS DN. MARGARETAE von Buchwald NATAE BLUMIAE, DN. JOHANNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.2.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.2.9

O Mea, sed quondam Mea, quae me deseris, Uxor:
Sed mea nunc etiam saepe vocanda mihi.
Nec mea jam dici caelo donata recuses,
Nunc etiam in terris hunc habitura Tuum.
Mene fugis? qui totam oculis animisque ferebam.
Me? qui totam oculis nunc animisque peto.
Heu! cur non fidos rogus excipit unus amantes?
Atque cinis cineri misceor ipse tuo?
Heu mihi! cur vivo post tot mea damna superstes?
Non Vivo. Vitam Tu mihi cara rapis.
Nulla mihi sine Te, Conjux dulcissima, vita est,
Et mihi si qua foret, semper aeerba foret.
Manibus ipse tuis semper comes umbra vagabor.
Immoriar membris frigidus ipse tuis.
Componar tumulo thalamo compostus eodem.
Pectora Pectoribus sint mihi juncta tuis.
Quam tua saepe meis amplexibus haeret imago!
Irrita sed visus ludit imago meos.
Sed falli tamen hac pius optat imagine sensus.
Saepe tamen luctus fraus mihi blanda levat.
Ast ego vana queror: nec sufficit ulla dolori
Naenia, nec lacrimis vincitur ille meis.
Sola decent nostros obscura silentia luctus,
Sitque, malis quo sit par dolor ille, stupor.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
