Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER III., MANES FABRICIANI. MAGNIFICO DOMINO, DN. CHRISTIANO CASSIO, Com. Palat. Caesareo
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
MAGNE VIR, et nostris maecenas Optime Musis,
FABRICII quondam maxima cura tui,
FABRICH; quem prima tibi conjunxerat aetas,
Qui primum, Duce Te, limen honoris adit.
Accipe, quos tenues in amico funere versus
Auspiciis scribo deproperoque tuis.
Ista tua est pietas, qui caras eminus umbras
Plangis, et in Cimbris me celebrare jubes.
Atque utinam vel Te scripsissem digna, vel illo:
Nunc culpam pietas corrigit ista meam.
Si quid enim pecco, pecco pietate: minusque
Nunc pecco; pietas quo fuit ista duplex.
Namque tua fretus pecco pietate meaque:
Nam mea fit pietas; et mea culpa tua est.
Ergo meos elegos (quam nunc falleris!) et omnem
Trado tibi culpam cum pietate meam.